LETTERA DEL PAPA PIO XI AL VESCOVO DI MONTALTO LUIGI FERRI IN OCCASIONE DEL IV CENTENARIO DELLA NASCITA DI SISTO V
|
||
ITALIANO | LATINO | |
Al Ven. fratello LUIGI Vescovo di Montalto |
Venerabili Fratri PIUS PP. XI Venerabilis Frater Haud ita pridem constituentibus vobis natalem agere Xysti V Quadringentesimum, decessor Noster f.r. Benedictus XV peramantes litteras dedit, quibus res gestas praestantissimi illius Pontificis summatim recolens, admirationi omnium eum proponebat. Nunc autem comperimus sollemnia proxime ob eandem causam a vobis celebratum iri, atque optare montealtenses ut Nosmet ipsi pubblicas istas laetitias participemus. Equidem id facinus libentes per hanc epistulam; non modo ut tam dilectis filiis geramus morem, sed etiam ut tanti viri commemorationem pontificali auctoritate quodam modo consecremus. Confidimus non vacuam fore fructu hiusmodi recordationem, utpote quae valde conferet, inter alia, ad vulganda magis magisque mira illa promerita quibus semper Apo¬stolica haec Sedes societatem humanam prosecuta est. Quoniam vero Institutum vos condere cogitastis immortali civi dicandum, Nos quoque, pro facultate, hoc opus iuvare volumus, certam pecu¬niae vim in hanc rem destinando. Ceterum splendorem fausti eventus augendi gratia, tibi damus, Venerabilis Frater, ut, solemniori die, adstantibus nomine Nostro benedicas, Plenariam eisdem admissorum veniam proponenes, usitatis videlicet conditionibus lucrandam. Ac caelestium munerum auspicem patemaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi cunctoque tuo clero et populo Apostolicam Benedictionem effuso animo impertimus. |
___________
Le due lettere papali sono state riprese dal bollettino diocesano di Montalto, “La Diocesi di Sisto V”, n. 1/1922 e n. 14/1922.