Venerdì, 27 Dicembre 2024

Chi e' on line

Abbiamo 120 visitatori e nessun utente online

Visita apostolica di Mons. Gian Battista Maremonti - Die X Novembris 1573 - Latino

Indice articoli

 MONS ALTUS 

Die X Novembris 1573

Parochialis ecclesia Sanctae Mariae a Colle duos habere dignoscitur Rectores in solidum prout eorum separata privilegia demonstrant, curam animarum exercen­tes per hebdomadas inter eosdem institutas, familiae communes ad numerum quinquaginta, redditus portionis cuiusque salmarum grani decem, incirca, vini sex, olei parum, quaequidem parochiae distintio ab immemorabili tempore dici­tur facta, nullas habentes aedes presbiterales, iuxta communem recordationem ad onera ecclesiae subeunda pro aequali portione concurrentes.

Circa S.ma Eucharistia custodiam id tamen fuit iniunctum ut interius de serico fo­deratur et quoque in tabernaculo argenteo particulae ad usum infirmorum oppor­tune conserventur.

Ad baptismi fontem adhiberi vas aureum stamnatum infra duos menses cum ci­borio decenti, et quoque infra decem dies de decenti clausura provideatur, et quo­que vasculum extremae unctionis collocetur iuxta custodiam S.mae Eucharistiae in separata custodia, decretibus sacris adhibitis, atque clausura. Olea vero baptismalia cum aliis olibus ad id spectant asservari in armariolo ciborii.

Ad sacristiam calices ubi opus est reparari, planetam sericam albi coloris fieri infra annum et ad tabernaculum argenteum pro deferendo processionaliter S.mae Eucharistiae Sacramento vitreum vasculum adhiberi. Item turibulum decentius cun navicella provideri et ad fenestram specilla saltem ex tela linea confici; missas numero iuxta ordinem tabulae celebrari. Item velum super humerale pro deferendo S.ma Eucharistia ad infirmos provideri.

Ad altare maius exequi decreta per R.mum D. Ordinarium.

Ad altare S.ti Salvatoris amoveri veterem custodiam S.mae Eucharistiae et depictura provideri iuxta decretum Ordinarii necnon candelabra comparari.
Ad altare S.tae Luciae aptari altare iuxta decretum Ordinarii et de candelabris provideri.

Ad altare S.ti Antonii pallium de tela depicta aptari et illustrari.

Ad altare S.tae Mariae scabellum ligneum fieri.

Ad altare S.ti Vincentii provideri prout in decreto Ordinarii.

Ad altare S.tae Mariae de insula habens annexam curam animarum ad collationem Monacorum Furciae tribunam aliqua decenti pictura exornari, et amoveri ornamentum ligneum et pallium auripellatum ad altaris longitudinem aptari, et de lapide sacro provideri vel altare augeri, et planetam festivam infra annum parari. 

Ad altare S. Nicolai de candelabris.

Ad altare S. Cipriani, de mantilibus, lapide sacro, et quoque in eo celebretur iuxta illius obligationem sub poena privationis si per annum cessitur sin minus sub poena Ordinario bene visa.

Ecclesia parochialis S. Georgii, visa visitatione facta nomine Ill.mi et R.mi Cardi­nalis Urbini eius collatoris eam approbavit, et exequi mandavit hinc ad proximum Pascha sub poena privationis fructuum futuri anni, et nihil aliud fuit iniunctum, praeter planetam sericeam, vel de ciambellotto et sacram lapidem trahi ad exte­riorem altaris partem. Pavimentumque in partibus opportunis aptari.

Parochialis ecclesia S. Petri ad collationem, ut dicitur, Prioris monasterii S.ti Pauli Terre Furcie ad altare depingi imaginem S. Mariae Virginis cum imaginibus S. Pe­tri et Pauli, et de candelabris ac tobaleis provideri.

Ad Oratorium S. Nicolai, quod regitur a Societate S.mi Corporis Christi, picturas il­lustrari quae quidem Societas Corporis Christi parum habet in bonis, sed animad­vertendum quod ab anno 1566 vel etiam supra mutuavit annuatim usque in precedentem bonam quantitatem frumenti et est bonorum opinio quod omnes et singuli di dicta Societate de dicto frumento participaverint et participent absque eo quod exigatur, vel saltem ea tarditate ut usurpandi detur occasio, et pauperum indigen­tiis parum succurri possit, et ideo super hoc per R.mum D. Episcopum diligenter est inquerendum cogendo dictae Societatis Rectores ad exhibendum librum mutuationis dicti frumenti, illud bene calculando et providendo quod a debitoribus restituatur, et in pauperum usum convertatur sublata quacumque usurpandi occasione; qui quidem liber est fol. 99, cartulatum coopertus corio alto, incipiens ab anno 1559 et interim fuit iniunctum modernis Rectoribus dictae Societatis, ut exigant a debitoribus eiusdem quantum eos debere constat sub dupli poena ab ipsis incurrenda, et superioris arbitrio applicanda, invocato etiam seculari brachio contra praefatos debitores, quod nullo modo a quocumque iudice denegari debeat ad requisitionem eorumdem sub excommunicationis poena, quod quidem decretum transeat in successores absque aliqua speciali intimatione eos subiicendo poenis de quibus supra.

Dicta die


Habita notitia per R.P. de controversia inter quosdam privatos horatores dictae Terrae et Universitatem, sive maiorem partem ipsius Universitatis occasione venditionis cuiusdam molendini olim per eam venditi cuidam de familia Ill.mi ac R.mi D. Cardinalis de Monte Alto ad certum tempus, quo nondum expleto alteri per eamdem universitatem eiusdem fuit facta venditio, qua de causa per Recto­rem Provinciae autores et consultores condemnati fuerunt in quamdam poenam pecuniariam, quam mox pretendunt consequi a dicta Universitate vigore cuiu­sdam mandati ab ea illis facti, dum essent carcerati, opponente et conquerente maiori parte, ut dicitur, universitatis, quod mandatum huiusmodi non fuerit in pleno parlamento obtentum, se a paucis quorum maior pars essent consanguinei, et astinentes ipsorum condemnatorum, cum non potuerint partes ad concordiam reduci, eisdem innitentibus favori ipsius universitatis, et ex adverso aliis allegan­tibus quod si in pleno parlamento exclusis interessatis de huiusmodi re consulta­tis fieri posset, alia fieret determinatio, visum fuit de re mentionem facere, tum ob honorem Ill.mi ac R.mi D.ni Cardinalis praefati, tum ne ex hoc ipso aliquod scan­dalum eveniat, quod facile fieri posset, ut quod magis videbitur expedire, decer­natur. 

 

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto

Cossignano, ombelico del piceno

TORRE-CIVICA-Piazza-Umberto.jpg